라틴어 문장 검색

Fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:3)
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus, matre Palaestina, dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam ventura videre (tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:5)
Solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:4)
Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum (nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:1)
Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno in volucrem vertit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:5)
Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:11)
E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem quadrupedis cursus spumantiaque ora coercet, "ei mihi!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:3)
illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit, tum cum levis insula nabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:2)
Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:1)
Multos tamen inde requiro, quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:9)
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:7)
Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:3)
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas inque pedes abiit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:8)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
nam me Pelopeia Pittheus misit in arva, suo quondam regnata parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION