라틴어 문장 검색

cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:3)
in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:4)
Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:2)
Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:7)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
discrepat enim a timendo confidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:2)
eum esse beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:2)
cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:4)
quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:1)
qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunae stabilitate confidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:4)
& propterea (si crassis hisce Observationibus satìs confidendum sit) Terra aliquanto altior erit sub aequatore quàm pro superiore calculo, & densior ad centrum quàm in fodinis prope superficiem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:22)
mihi cōnfīsus Rōmam fortis intrā.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit14)
nescīvit quid Rōmae factūrus esset, sed Apollinī cōnfīsus dē futūrīs nōn diūtius timēbat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit20)
Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:9)
Minime, inquit, illo posse confido loco Malum finiri, quo conceptum est initio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION