라틴어 문장 검색

Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:15)
Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 16:3)
Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:3)
oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:2)
ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:2)
Unde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 19:4)
nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.
(세네카, 행복론, Liber IV 153:3)
Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant.
(세네카, 행복론, Liber VI 109:2)
Adice, quod sapiens et providet et in expedito consilium habet;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:1)
Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:3)
quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:9)
Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:8)
Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus perpetuum caeli rigorem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:2)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
Non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION