라틴어 문장 검색

si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 251)
cetera intus otiose percontabor quae volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3125)
quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장24)
Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말14)
itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말18)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)
Insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen, ut Homeromastix vocitaretur, Alexandriam venit suaque scripta contra Iliadem et Odyssean comparata regi recitavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말22)
Nam haec est propria et usitatissima illius consuetudo die noctuque, inter omnia alia mentis et corporis impedimenta, aut per se ipsum libros recitare, aut aliis recitantibus audire.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:8)
At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 3:1)
Iam hoc ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non recitandi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:2)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
percontatur sacerdotes num illo die Basilides templum inisset, percontatur obvios num in urbe visus sit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장4)
quo senatus consulto recitato cum populus more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 12:5)
aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:5)
ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, nescio quid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION