라틴어 문장 검색

ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:2)
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 63)
Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom et quasi pro derelicta:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 422)
Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION