라틴어 문장 검색

ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:15)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
propter humum volitat ponitque in saepibus ova antiquique memor metuit sublimia casus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:11)
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:6)
vittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, voti argumenta potentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:5)
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:10)
"Nostra est timor iste voluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, quod memoris populi dicor rectorque paterque, et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:4)
Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum, et, quia desierim, leviter voluisse videbor aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:22)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)
Quod quoniam fatali lege tenemur, semper eris mecum memorique haerebis in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:19)
Pius ille memorque est moris - et o vellem similis furor esset in illo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:40)
nec Pelea damna movebant, sed, memor admissi, Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:2)
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras, iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 61:1)
Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:10)
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Troiae fatis aliquid restare putatis, este mei memores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION