라틴어 문장 검색

deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:2)
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:5)
Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:6)
hora momentumque temporis evertendis imperiis sufficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:3)
" Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:3)
Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, , nisi res ad verum redegerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:3)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)
Rariores sunt casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:3)
Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:8)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto in civitatem suam redigendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:5)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)
Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
(세네카, 아가멤논 16:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION