라틴어 문장 검색

nec enim, bone ductor, magnarum virtutum inopes nervisque carentes Christicolas vitiis populantibus exposuisti, ipse salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubes, ipse excellentibus armas artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat, vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et conluctantia contra viribus infestis liceat portenta notare.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 12)
nunc vero domi Certum obsidere est usque donec redierit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 68)
obsedere alii telis angusta viarum oppositi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:11)
Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis cernimus, obsessumque acta testudine limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:2)
alii strictis mucronibus imas obsedere fores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:7)
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:4)
Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:14)
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:23)
Huius apes summum densae (mirabile dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:9)
"Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:6)
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:1)
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:2)
Audentis Fortuna iuvat," haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:6)
Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:24)
Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION