라틴어 문장 검색

Hac itaque civitate ejus subditione relocata post Turcorum ejectionem, nimium gavisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens adversari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Jerusalem et regno suo Turcos ejecerit, et quia in omnibus eorum [0553D] voluntati de urbe sancta satisfacere voluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:7)
Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:2)
In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:1)
Congregatae sunt aves coeli circa sedentem, cum de universis regnis Christianorum parvi et magni, nobiles et ignobiles, illi associati et subditi facti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:3)
Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:1)
Gens enim publicanorum, et gens nigerrimae cutis de terra Aethiopiae, dicta vulgariter Azepart, et omnes barbarae nationes que erant de regno Babyloniae illic ad urbem Ascalonem conventum habere [0557C] statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:3)
«Populus hic, quem vides et audis in voce exsultationis adversus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Jesu Christi, Filii Dei vivi, committere, scito quod certus est hodie de corona regni [0559A] coelorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:7)
Dux Godefridus, readunatis sociis equitum et peditum circiter duo millia, urbis Ascalonis portas in omni latere obsedit, ut cives et milites ex nova caede et recenti victoria stupefacti ac trementes civitatem redderent, ultra desperantes regis Babyloniae auxilium, cum totius regni sui virtus congregata vehementer nunc attrita fuerit et dissipata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:1)
Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:14)
Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:18)
Non est auditum a Christi nativitate, ut aliquis Christianorum exercitus, per tot regna et pericula transiens, Jerusalem, in potentia et virtute, expugnatis et ejectis adulterinis filiis et [0566C] incolis, obtineret, ac loca sancta mundaret, atque in ea post victoriam ad tuendam magnificum Christianorum principem Godefridum exaltaret, sicut de gloria et virtute ejus et vestra nunc accepimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:6)
Sed Boemundum in nimia avaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et vires suas amoveret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui [0567B] impedimentum gravissimum in regno illius paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:2)
Idem vero Dagobertus, cum adhuc Pisanus esset episcopus, ab Urbano Romanorum summo pontifice in Hispaniam directus in legationem Christiani cultus et religionis, honorifice ab rege, Alfonso nomine, susceptus est, et ab omnibus episcopis et archiepiscopis regni illius in obedientia et charitate quin et muneribus pretiosis ac magnificis, tam in auro quam in argento et ostro ab [0572D] ipso rege cunctisque primoribus ditatus et honoratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:2)
Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:1)
Post haec dux volens adhuc amplius urgere et subjugare civitatem Ascalonem, et caeteras urbes sub regno Babyloniae deprimere et debellare Joppen, quae vulgariter Japhet dicitur, antiquo ex termino dirutam reaedificari murisque muniri constituit, quatenus illic portus navium fieret, et ab hac caeteris gentilium civitatibus locus esset resistendi ac nocendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION