라틴어 문장 검색

sed tum umido die et soluto gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장9)
Galatiam ac Pamphyliam provincias Calpurnio Asprenati regendas Galba permiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장1)
Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장3)
igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
Cluvius comitatui principis adiectus, non adempta Hispania, quam rexit absens exemplo L.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장5)
sed inermes legati regebant, nondum additis Cappadociae legionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장6)
tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장4)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)
Vitellius Claudium Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장5)
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장5)
Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장1)
ipsi plerumque legionibus nostris praesidetis, ipsi has aliasque provincias regitis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장5)
nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장8)
alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per numeros commeare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장9)
is a Quintilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam liberi Herodis tripertito rexere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION