라틴어 문장 검색

Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:4)
Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:8)
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
Ludewicus vero imperator et coniunx eius persecuti sunt Lotharium, qui tandem venit ad eos cum suis omnibus, et fide facta ex utraque parte, tamen non firma, rediit unusquisque in sua.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:6)
Eo anno ingens bellum inter Gallos et paganos geritur in Gallia, et cecidit ex utraque parte innumerabilis multitudo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:12)
Ecclesia vero illius a chorepiscopis regebatur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:15)
fluentum Limite non uno querit uterque siti.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:3)
Agnus utrumque negat se racione tuens:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:7)
Frontis eum telo taurus utroque fodit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:3)
pene perit sexus uterque metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:3)
Spes honerata metu uexat utrumque gregem.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:2)
Fedus utrumque fides iurato numine fulsit, Id lupus, id simplex obside firmat ouis, Datque lupis male sana canes, recipitque luporum Pignora.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:4)
Regius hunc pincerna regit, cor cuius adurit Auri dira sitis, qui parat ense nefas.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:4)
Aut motu fallit aut armis temperat ictus, Predicitque minas frontis utrumque iubar.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:39)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION