라틴어 문장 검색

hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:1)
non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:3)
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:1)
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:1)
et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:2)
videntur enim omnia repentina graviora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:5)
sentit omnia repentina et necopinata esse graviora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 45:3)
quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:7)
an inprovisum aliquid aut repentinum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:10)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
repens, repentinus 332 8 343 29345 18 390 8 res opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.197)
239 11 23825 239 3 - quintum genus 228 24 quattuor omnia gignentia corpora 237 15 initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta 435 19 stulti (ἄφρονεσ) 320 16 367 18 368 2 380 21 stultitia 321 25 322 7 325 25 352 14 354 915 428 11 subitus v. repentinus sumenda (ληπτά) 439 4 surditas 456623 *συγκατάθεσισ v. adsensio Tabulae v. signa temperantia v. σωφροσύνη temperatio (κρᾶσισ) 228 14 251 22 3761 (de sonis 248 26) - civitatis 36111 (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.217)
causam tantī tumultūs mox cognōvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit31)
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:1)
Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION