라틴어 문장 검색

motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animae canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장19)
In hunc introisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis hujus horti repleret, in quo repletus potu jaceret porus, qui nectar effunderet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:3)
superis abluebantur, ut donec me flumine vivo abluero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6353)
prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6838)
Si uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:15)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium177)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 60:1)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit, idque nimis repleto corpore incidere, reperit, cur ex duobus aeque repletis, alter in morbum incident, alter omni periculo vacarit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 60:1)
ne cum manducaveris, et repletus fueris, et cum domos bonas aedificaveris, et habitare coeperis in eis, et oves tuae et boves tui cum repleti fuerint, et cum aere, argento et auro completus fueris, et omnia possidere coeperis, et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:3)
Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus uenit et eam sua uirtute obumbrauit et diuinitate repleuit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod nasceretur diuinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:23)
Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION