라틴어 문장 검색

"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
"adhuc antrum Iovis visitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:15)
"formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum vestrorum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:15)
"malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:3)
"denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:13)
"Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:24)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:2)
Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:3)
Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 31:3)
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:8)
Imitatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:1)
erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:1)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION