라틴어 문장 검색

Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:2)
Meretur hanc curam longa mei caritate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:1)
Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:2)
Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, vel propter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
Amo quidem effuse - ita officiis ita reverentia meruit -, iudico tamen, et quidem tanto acrius quanto magis amo;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 2:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)
Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:1)
Corelliam cum summa reverentia diligo, primum ut sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 3:1)
Optime autem reverentia pudor metus iudicant, idque adeo sic habe:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 8:2)
quod mihi non amore eius magis facere quam reverentia videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 5:2)
Quam illa reverentiam marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 1:4)
Non dubito cupere te pro cetera mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum librum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:1)
Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:4)
Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION