라틴어 문장 검색

Heredis fletus sub persona risus est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 221)
In calamitoso risus etiam iniuria est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 256)
Plerique cum stultis maledicunt, ipsi sibi convicium faciunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 52)
O impiae voces, o sacrilega convicia!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:4)
Inde maledicta, convicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:9)
factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:5)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 511:1)
primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 388:3)
cum ad id moris eius insueta expavisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 357:3)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)
cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 194:1)
et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 440:2)
cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 476:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION