라틴어 문장 검색

Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:5)
Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:2)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)
cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias - prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant - imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit ne perferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION