라틴어 문장 검색

et iam aliqua species consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis, ab hoste videbantur defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 650:2)
consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non volnus super volnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 653:1)
Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus ducibus cum magna clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV cum Paulo consule et senatoribus XC et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha12)
cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 133:2)
magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 135:1)
et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 278:2)
non ego secundis rebus nostris gloriabor, duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 573:1)
magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 575:1)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 552:1)
comitiorum consularium iam adpetebat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:1)
cum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal , et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 181:2)
per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 467:1)
Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 468:1)
iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION