라틴어 문장 검색

tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 67:1)
necessitate rustici gemmam vitibus (quid enim dicerent aliud?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 225:2)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 56:3)
ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 72:1)
sic litterarum , ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:2)
ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:2)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:5)
cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 46:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION