라틴어 문장 검색

Primumque instituemus de is, quae aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장1)
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 441)
aedibus in mediis omne aedificium 'aedes' dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5121)
Videor ergo munifice simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam exstruero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad hominum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 3:1)
cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 8:3)
nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1259)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 23:1)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)

SEARCH

MENU NAVIGATION