라틴어 문장 검색

Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:2)
At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis, nec saltim coetibus1 a populo exigetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:3)
Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:3)
A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:1)
Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.10)
Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:9)
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:1)
At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:14)
at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 133:1)
haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 56:1)
nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 475:1)
pudicitia saltem in tuto sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:2)
cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 665:1)
nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION