라틴어 문장 검색

Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium45)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium64)
Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium72)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium131)
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium203)
qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium217)
saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium222)
Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium227)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
2. At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장1)
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장32)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장39)
18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장73)
Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장104)

SEARCH

MENU NAVIGATION