라틴어 문장 검색

ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus, secundum illud salvatoris in Evangelio:
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:19)
maxime propter hunc Gratianum, ne forte secundum nomen suum ita velit esse gratiosus, ut incaute fiat vitiosus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:15)
Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:3)
Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:30)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:3)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:5)
ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:16)
Et si non equo passu contendere primo Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:3)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
Moderabantur ambo principes cursus suorum equitum, secundum quod pedites appropinquare poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:4)
et diem statuit, qua secundum verbum Balas sibi traditio praesidii sine aliquo fieret impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:7)
Rursus post incarnationem, ex praenuntiatione Domini Jesu, a principibus Romanorum, Vespasiano et Tito, funditus cum suis habitatoribus sic Jerusalem deleta est, ut secundum vocem Domini lapis super lapidem non relinqueretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:2)
Qui, secundum quod interrogati [0590C] fuerant, universa sibi aperientes, et misericordem eum sibi arbitrantes, obnixe deprecantur ut alter eorum cum Baldewino maneret, alter ad cava et nota loca rediret, quatenus socios de perplexa domo, mirabili arce, ac investigabili fossa inclusos, produceret in conspectum principis, si forte et ipsi gratiam in conspectu ejus invenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION