라틴어 문장 검색

haec ipsa virtus iusserat rubrum salum dehiscere, patente dum fundo aridum secura plebs iter terit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.139)
"spectatrix libera nostri, excipe mortiferum securo pectore ferrum, nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 129)
"faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur invalida ista manus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 164)
"vidimus horrendum membris animisque Goliam invalida cecidisse manu:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 176)
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:9)
Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:12)
longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:9)
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, invalidus, vires ultra sortemque senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:10)
"Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:5)
Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:12)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:8)
me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:4)
at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis - speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni - non absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:4)
florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION