라틴어 문장 검색

Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:11)
Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS43)
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, tu decus omne tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS21)
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS37)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:2)
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:5)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:11)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:11)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:3)
sed illos exspectata seges vanis elusit avenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:8)
rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION