라틴어 문장 검색

Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:1)
Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:7)
Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque aeque probat, uel porri uel marrubii sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:4)
Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:2)
lac cum alio coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 4:3)
Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:10)
Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:3)
fit ex lini et nasturci semine, quo uinum et oleum adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:3)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:3)
commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:2)
cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:3)
malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:2)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:4)
Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION