라틴어 문장 검색

adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 462:1)
non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 489:1)
omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 382:1)
si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 26:1)
cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, imploratos adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 260:1)
non tam omnia universi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 436:1)
ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 124:1)
ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:2)
itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 477:1)
quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 486:1)
Paulum, cui ipsi quoque se comparare erubuissent, obtrectatio carpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 422:4)
ergo si stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio, cum eae ad materiam deiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장15)
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
rite repertum carpe 'rite carpe', id est cum observatione, non 'rite repertum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1452)
carpere poma 'carpere' pro 'carpebat', infinitum pro in- dicativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1341)

SEARCH

MENU NAVIGATION