라틴어 문장 검색

quae notata sunt ad p. 247, 35). - senserunt ceteri omnes, quae lectio servanda est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1919)
Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem homines perduxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 32:2)
magisque ut conquiescat iisdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 70:5)
Si quid offensae in coena sensit, vomere debet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:6)
Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 2:4)
si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:12)
aut si id membrum ex levi causa fatigatum, aeque frigido calidoque offenditur, podagram, chiragramve, vel ejus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:5)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urget, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 15:5)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:1)
si contrectato ventre nullus motus ejus sentitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 12:4)
aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:6)
aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:4)
Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub exspectatione quartae accessionis faciat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:1)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:5)
Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION