라틴어 문장 검색

nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
modo autem seorsum vesica et intestinum seorsum saluti servit, quia illi stomachus tradit, pulmo vesicae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:4)
51. Et statim post pacis reformacionem amovebimus de regno omnes alienigenas milites, balistarios, servientes, stipendiarios, qui venerint cum equis et armis ad nocumentum regni.
(Magna Carta 53:1)
Quodsi non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire tonanti Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:1)
Quid iam rura querar totum suppressa per orbem, Ac iussam servire famem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:15)
Detrahimus dominos urbi servire paratae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:38)
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:51)
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:100)
Talis in Euboico vates Cumana recessu, Indignata suum multis servire furorem Gentibus, ex tanta fatorum strage superba Excerpsit Romana manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:52)
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam, Iam doctam servire togae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:3)
Ut nolim servire malis, sed morte parata Te sequar ad manes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:37)
Maior, Carthaginis hostis, Non servituri moeret Cato fata nepotis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:31)
Sicci sed plurima campi Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni, Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:7)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Ex populis, qui regna ferunt, sors ultima nostra est, Quos servire pudet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION