라틴어 문장 검색

a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris vero non esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium216)
illud concoquere, hoc concoxisse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장12)
Tempus quoque anni considerare oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장127)
In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장16)
Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장28)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장48)
Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장19)
Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장5)
At Themison nuper, non quando cepisset febris, sed quando desisset, aut certe levata esset, considerabat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장30)
At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an inpares.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장26)
Si inpares sunt, considerandum est, quo distent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장28)
si altera gravior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa vi, an haec tempore, et post eam dandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장31)
10 Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장1)
Sic vero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장66)
sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장111)

SEARCH

MENU NAVIGATION