라틴어 문장 검색

Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:11)
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:1)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:5)
Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:7)
similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:5)
similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 165:1)
an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 1:8)
similiter vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:1)
Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:1)
ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:1)
nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:3)
Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:3)
aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION