라틴어 문장 검색

Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:4)
cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:1)
an tu aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 39:3)
magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque inde aurea solida facta et sacrata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 33:1)
solido procedebat elephantus in pontem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:1)
cuius triumphi laetitia ne solida ei contigeret, duorum filiorum funeribus insignita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha9)
salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 214)
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 138)
ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 199)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)
nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, [haec non modo illum qui amat, sed quemque attigit magno atque solido multat infortunio, nec pol profecto quisquam sine grandi malo praequam res patitur studuit elegantiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 113)
Salvos sum, siquidem isti dicto solida et perpetuast fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION