라틴어 문장 검색

"fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus aspiciens floremque genae et quas finxerat auro ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso adstitit impellitque minis atque ingerit ensem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권96)
"ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem conspexi, riguere comae atque in viscera saevus horror iit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권98)
"non arva viri, non aequora vertunt, conticuere domus, cruor altus et oblita crasso cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis nos tantum et saevi spirant per culmina manes, ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto molior igne pyram, sceptrum super armaque patris inicio et notas regum velamina vestes, ac prope maesta rogum confusis ignibus adsto ense cruentato, fraudemque et inania busta plango metu, si forte premant, cassumque parenti omen et hac dubios leti precor ire timores, his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu parta fides, regna et solio considere patris - supplicium!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권126)
"huc saxa sudesque armaque maesta virum atque infectos caedibus enses subvectant trepidae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권137)
"fremit impia plebes, sontibus accensae stimulis facinusque reposeunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권180)
"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
ibat letumque inferre parabat ense furens rapto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권247)
et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권250)
ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
"Phlegya, casu frustrate sinistro, hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi, ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem, nunc opus est animis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권279)
"quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris - nil equidem crudele minor - , sit mite bonumque numen, et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권8)
primis salit Impetus amens e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권17)
"macte animo iuvenis, medios parat ire per enses nudaque pro caris opponere pectora muris, vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis addere rebus opem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권142)
excipiunt iussi mediosque per enses dant iter.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권231)
"longae tua iussa cohortes exspectant, multoque latus praefulgurat ense."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권240)

SEARCH

MENU NAVIGATION