라틴어 문장 검색

itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
sententiarum ornamenta maiora sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:1)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:6)
Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:10)
Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:3)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:6)
Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt enim nimio splendore praestricti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 34:2)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:3)
Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:1)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 27:9)
Non est ornamentum virile concinnitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION