라틴어 문장 검색

dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장3)
Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:5)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:2)
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:2)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
amore captae captus, immotus prece Zminthea tenuit spolia Phoebei senis, ardore sacrae virginis iam tum furens.
(세네카, 아가멤논 4:10)
o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
at te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubes, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica limo, pecore votivo libens Arabumque donis supplice et fibra colam.
(세네카, 아가멤논 14:25)
morte fecundum domuit draconem vetuitque collo pereunte nasci, geminosque fratres pectore ex uno tria monstra natos stipite incusso fregit insultans, ' duxitque ad ortus Hesperium pecus, Geryonae spolium triformis.
(세네카, 아가멤논 15:9)
. hospitum dirus stabulis cruorem praebuit saevis tinxitque crudos ultimus rictus sanguis aurigae, vidit Hippolyto ferox pectore e medio rapi spolium, et sagittis nube percussa Stymphalis alto decidit caelo;
(세네카, 아가멤논 15:11)
Ille Britannos ultra noti litora ponti et caeruleos scuta Brigantas dare Romuleis colla catenis iussit et ipsum nova Romanae iura securis tremere Oceanum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:16)
Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 7:13)
spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION