라틴어 문장 검색

Milites autem eius a duce suo deserti confestim duci Bedfordiae se submiserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:17)
Comes negotium statim communicavit cum proceribus nonnullis et aliis, primo quidem occulto.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:3)
At decreta eius quae in publicum statim prodierunt tria fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:7)
Ista vero regis et concilii sui decreta statim executioni mandata sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:4)
At licet rex aurem ei benignam reservaret, erat tamen conditio temporis tam periculosa ut statim miserit comitem Oxoniae, qui obviam ei factus ad turrim Londinensem illum perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:33)
In quo deliberatum est an tempus protelare aut hostes statim adoriri oporteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:11)
Itaque quamprimum Carolus audisset regem victoria sua in tuto collocatum, statim legatos ad eum misit qui auxilium ab eo peterent, aut saltem ut ne alterutri parti se addiceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:12)
Misit igitur confestim rex legatum ad regem Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:23)
Statimque a rege Henrico nuncius advolvavit qui eum de baronis Woodvillae facto purgaret, eo principali usus argumento regem minime illius facti notitiam habuisse, quod copiae tam exiguae fuissent ut neque auctoritate publica aliqua emanasse eas verisimile esset, neque res Brittanicas quicquam promovere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:6)
9. Postquam cum legatis deliberasset, qui revera nihil novi ei retulerunt sed quae ipse prius secreto expectaverat (licet ab iis rem totam perdidicisse prae se ferret), parlamentum statim convocavit, et primo parlamenti die ordinibus simul ex more congregatis Britanniae caussam per cancellarium suum Mortonum, Cantuariae archiepiscopum, proposuit, qui in hunc modum locutus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 9:1)
Cum autem conscius sibi esset se tam apud populum suum quam apud exteros magnam sustinere invidiam, imo et infamiam, propter priores moras, statim auxilia quanta potuit cum celeritate in Britanniam misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:3)
Quod fecit sub ductu Roberti domini Brooki ad numerum octo milium virorum lectorum et bene armatorum, qui propitio usi vento intra paucas horas Britanniam tenuerunt et se copiarum ducis reliquiis adiunxerunt, statimque perrexerunt ad hostes atque prope eos castrametati sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:4)
Ille statim ad regem literas misit, aperte significans quale incendium obortum esset in populo, simulque petens ut rex quid fieri vellet mandaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:7)
Nam statim, postquam comitem Surriae in eos misisset, ipse subsecutus est, et licet nuncium de victoria accepisset in via, tamen usque ad Eboracum perrexit ut eas regiones componeret et pacaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:8)
Sed dominus Ravenstonnus, vir magnae apud Maximilianum auctoritatis, qui et ipse iuramentum abolitionis simul cum domino suo sumpserat, sed revera privata motus ambitione (atque, uti credebatur, incitatus et corruptus a Gallis) imperatorem et Maximilianum dominum suum deseruit, seque partibus populi ducem et caput praebuit, oppidaque Hyprarum et Slusiae cum castellis occupavit, statimque ad dominum Cardesium, Picardiae sub rege Gallo praesidem, misit ad auxilia ab eo petenda, atque insuper postulans ut ipse Cordesius regis sui nomine unitorum oppidorum protector esse et armis reliqua subigere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION