라틴어 문장 검색

libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)
Facit Phidias statuam ;
(세네카, 행복론, Liber II 147:6)
Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.
(세네카, 행복론, Liber V 43:1)
si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa, planum putat ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:4)
Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum.
(세네카, 행복론, Liber VII 141:3)
At iis, quae consecravit sapientia, nocere non potest ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:5)
Servis ad statuam licet confugere ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:4)
melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:6)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)
Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:3)
Pompei constitui Seianum et in monimentis maximi impera- toris consecrari perfidum militem ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 134:1)
Consecratur subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem etiam illum iam pedica captum incipiunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 134:2)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
(세네카, De Providentia, book 1 20:6)
itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecraverint, videant et in fornice.
(세네카, De Providentia, book 1 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION