라틴어 문장 검색

laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 540)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
lauro deuinctus agresti miles
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 555)
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro est uisus nostra ponere sede pedem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 410)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
L. Minucius bove et statua aurata extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 173:1)
legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 186:1)
legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha9)
additus triumpho honos, ut statuae equestres eis - rara illa aetate res - in foro ponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:2)
Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:2)
ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur,permissumque ut rediret,seu Romam seu Capuam mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 122:2)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION