라틴어 문장 검색

Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:6)
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:7)
Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 16)
Caelo supinas si tuleris manus nascente luna, rustica Phidyle, si ture placaris et horna fruge Laris avidaque porca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 231)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
virginum primae puerique claris patribus orti, Deliae tutela deae, fugacis lyncas et cervos cohibentis arcu, Lesbium servate pedem meique pollicis ictum rite Latonae puerum canentes, rite crescentem face Noctilucam, prosperam frugum celeremque pronos volvere mensis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 65)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus et vacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas et veteres revocavit artis, per quas Latinum nomen et Italae crevere vires famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 152)
nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique in cute curanda plus aequo operata iuventus, cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 214)
aurea fruges Italiae pleno defudit Copia cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1212)
si quercus et ilex multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 164)
sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1846)
poscit opem chorus et praesentia numina sentit, caelestis implorat aquas docta prece blandus, avertit morbos, metuenda pericula pellit, impetrat et pacem et locupletem frugibus annum, carmine di superi placantur, carmine Manes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 150)
quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION