라틴어 문장 검색

cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장7)
reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:9)
sed qui nondum ea quae multis post annis tractare coepissent physica didicissent, tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant, rationes et causas rerum non tenebant, visis quibusdam saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut viderentur ei, qui vita excesserant, vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:5)
quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime ferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:8)
quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:6)
cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint, sed non semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:6)
sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:1)
sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:4)
His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:1)
Nam cum Ellipsis vel Parabola congruat cum figura BKVTa in puncto medio V, haec si ad partem alterutram BKV vel VTa excedit figuram illam, deficiet ab eadem ad partem alteram, & sic eidem aequabitur quam proxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 47:2)
Excedit animus quem proposuit terminum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.17)
Ergo ut referret gratiam officiis parem, Abiturus et iam limen excedens ait:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.3)
'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 21:3)
Annum tertium et octogensimum excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION