라틴어 문장 검색

ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:18)
Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis ;
(세네카, 행복론, Liber III 36:2)
Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 176:2)
Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ;
(세네카, 행복론, Liber V 95:2)
Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:2)
Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset :
(세네카, 행복론, Liber VII 42:1)
Multum interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu.
(세네카, 행복론, Liber VII 44:2)
perpetua eius et intrepida possessio est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:4)
unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem iactura movetur alieni ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 23:3)
omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:4)
nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:2)
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint;
(세네카, De Providentia, book 1 32:1)
Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION