라틴어 문장 검색

ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, simul ac primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:2)
Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:1)
Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:1)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 21:2)
tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 9:2)
non sufficiebant praedantium manus praedae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 12:2)
"hae manus suffecere desiderio meo:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 25:9)
quippe ubi inter loricam corpusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat et, quidquid attigerat, perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus inulti patebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 30:2)
"Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:31)
"vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 19:7)
"Numquam terram tuam attigimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:14)
Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION