라틴어 문장 검색

Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, Numquid tibi inquit visus sum superbior?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et scriptor.2)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 1:1)
Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed onerosum ac prope superbum est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:1)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)
' Seu scribis aliquid seu legis, tolli auferri iube et accipe orationem meam ut illa arma divinam - num superbius potui?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 1:2)
Inveni tam copiosum et effusum, ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 2:2)
Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:1)
nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio - id enim superbum -, sed studio et labore et reverentia posterorum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 143)
Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, Quem face sustineo, tecta superba petam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 651)
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo, Surgis ad invisas a sene mane rotas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1326)
Vivit et armiferae cornix invisa Minervae - Illa quidem saeclis vix moritura novem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 620)
Crete nutrito terra superba Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1012)
Invisa est dominae sola capella deae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION