라틴어 문장 검색

Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:4)
qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse videnda, et tum cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 9:2)
seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam alii affectus interveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 11:2)
magisque si, horrore sublato, haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIII Curatio quotidianae febris. 1:6)
Supersunt vero alii corporis affectus, qui huic superveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 1:2)
Post sanguinis missionem, si non redit et motus et mens, nihil spei superest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 3:4)
eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:8)
Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:1)
Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 9:1)
utique si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 7:7)
nunc superest, ut dicam, in iisdem quae manu fieri debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:4)
Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 3:1)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:5)
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui majora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 4:1)
deinde postero die rursus fistulam demittunt, quod recens vulnus paulum diductum patitur, ut, si quid humoris superest, emittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION