라틴어 문장 검색

Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:6)
poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit et ante genitor cum fulmina torques.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2308)
coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 619:1)
Qui enim in principio supplicantis erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:20)
non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 294:3)
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus, matre Palaestina, dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam ventura videre (tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:5)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION