라틴어 문장 검색

nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3143)
verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam condiat, da quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1106)
Suscita istum, Delphium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 167)
suscita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 196)
non enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet officium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 27)
ita tres suscitantur in ea structura crustae, duae frontium et una media farturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장24)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장35)
igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque ductionibus fuerit facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장13)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장28)
Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. 79.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:3)
quia testimonium diximus adversus deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION