라틴어 문장 검색

Sub Richardo Tertio custodiae commissus fuerat in domo ducis Buckinghamiae, quem ad defectionem a Richardo secreto impulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:8)
Rex filiam suam usque ad oppidum de Colliweston comitatus est, ibique eam curiae et famulitio comitis Northumbriae commisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:5)
Etiam commisit iis librum articulorum novorum circa pacem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:19)
Iulius (pro more) rem cardinalibus quibusdam commisit, qui verificationem de sanctis eius operibus et miraculis examinarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:2)
Unde turri commissus est ibique remansit usque ad mortem regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:24)
Laurentius autem, quod solvere mulctam recusavit, custodiae commissus est, ubi remansit usquedum Empsonus ipse loco eius incarceratus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:28)
Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:5)
Atque nonnulli rursus qui experientiae undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:66)
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
nosque non judicis, sed indicis personam sustinemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:3)
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION