라틴어 문장 검색

Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, Iuppiter est genitor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:14)
Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:1)
cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:6)
corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:7)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, humano generi, vobis quoque tura ministro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:5)
Dixerat haec Tellus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 24:1)
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:18)
" Haud plura locuta fugit et impressa tellurem reppulit hasta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:15)
Nec causam fassus amoris "fide minister" ait "iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:3)
) profugus patriamque iramque parentis vitat Agenorides Phoebique oracula supplex consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:2)
"Bos tibi" Phoebus ait "solis occurret in arvis, nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:3)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:9)
Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION