라틴어 문장 검색

Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 5:1)
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:3)
Tu, ne qua manus se attollere nobis A tergo possit, custodi et consule longe.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:6)
Flammarum longos a tergo involvere tractus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 26:1)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:1)
Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari, qui inest, inquit, aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:2)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
si mihi signa iacerent Marte sub adverso, ruerentque in terga feroces Gallorum populi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:9)
Haec manus, ut vitum post terga relinqueret orbem, Oceani tumidas remo compescuit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:50)
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, Per diversa ruens neglecto moenia tergo, Qua silvae, qua saxa, fugit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:13)
Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:28)
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis, Nec licet ad duros Martem convertere Iberos, Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:1)
queritur quod tuta per aequor Terga ferant hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:27)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION