라틴어 문장 검색

Neque enim prima accensio in flammam, aut prima versio in aerem, aliquid facit ad flammam aut aerem in generatione succedentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:6)
hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim devoratur et absorbetur, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:15)
Etenim videntur corpora aut movere sine termino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:3)
aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:5)
Ista enim inaequalitas ordinata revera filia coeli est, et generationis mater;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:2)
Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:2)
Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum vitarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:9)
Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae movet antiquum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:6)
Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)
Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:6)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
(불가타 성경, 집회서, 24장46)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.
(불가타 성경, 집회서, 45장31)
Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam.
(불가타 성경, 호세아서, 5장10)
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
(불가타 성경, 요엘서, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION